

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 5
Filii Japheth.[HIER.]Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriae Cheles et Ciliciae montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent caetera.Thubal.[RAB.]Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur.Mosoch.[ID.]Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.